Papias: Ars Grammatica

Pag 99


Hectore" "fortior Hectore". 13 Illud quoque non pretermittendum,
quod ablatiuus quibusdam septimus casus esse uideatur
cum sine prepositione profertur, ut "dignus gloria", excepto in
comparationibus, ut "uir uiro iustior est"; quod fieri nequit: prepositio
enim addita uel subtracta uim casus non mutat, nec nisi
uno casu Latini superant Grecos. 14 Sciendum tamen quod hic
ablatiuus est quando pro genitiuo Greco accipitur, sicut quando
prepositionibus subiungitur, ut "ex illo", "de illo", "coram illo", et
quando comparatur, ut "fortior illo", uel sic: "sole ascendente dies
fit", uel sic: "pulchra forma mulier" id est "pulchram formam habens.
15 Est quando pro datiuo, sicut quando cum "in" uel "sub"
iungitur, ut "in illo", "sub illo"; et quando per accusatiuum et "per"
interpretatur, ut "uinco te manu" id est "per manum". 16 Casuales
igitur forme sunt VI. 17 Monoptota , que una terminatione pro
omni casu funguntur, ut "nequam", "cornu", "alfa", "quatuor": hec
igitur sensu et non uoce declinantur. 18 Nam aptota sunt proprie
que nec uoce nec sensu declinantur, ut "Jupiter", "fas", que tamen

Torna all'inizio