Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 145a


preterquam substantiam. Ergo participium
significat actum cum substantia.
Tu dicis, quod participium dicitur a "partem
Capio", non quia capit partem modi
significandi essentialis generalis a nomine
et partem a verbo, sed quia accipit partem
accidentium ab utroque.
Contra. Dicit Priscianus, quod equaliter
capit a nomine et a verbo. Sed a verbo
accipit partem modi significandi essentialis
generalis. Et ergo a nomine debet accipere
partem < modi significandi essentialis
generalis >.
< 1-2-3 > Item, participium denominatur a
"partem capere". Sed omnis denominatio
debet esse a digniori. Ergo participium
accipit digniorem < partem > a quo accipit
< denominationem >. Et ita videtur, quod
participium accipiat a nomme partem
modi significandi essentialis generalis,
cum iste modus sit dignior quam accidentia.
< 1-2-4 > Item videtur, quod participium
significet substantiam et actum.
< a > Primo quod significat actum, probatur
sic, idest quod significet per modum
fluentis.
< al > Ubicumque est reperire tempus, ibi
est reperire motus. Ergo ubicumque est
reperire modum temporis, ibi est reperire
modum motus. Sed in verbo est et in participio
reperire modum temporis. Ergo et
modum motus, ita et modum fluentis.
<a2> Ubicumque est reperire significationem
accidentalem, que dividitur in activam

Torna all'inizio