castro Tresunco partem filioruun Trisei. et castellum de Pantana 
cum villa Astorali. in Submano quasdam partes. et castrum 
Montis de Novem cum maximo labore ad effectum perduxit. 
Oppidum de Morricone construxit, et Canosam acquisivit, et castella 
filiorum Zaccionis, scilicet Castaneę, montem Mortam, 
montemque Aionis. item Patrinionem, et montem Patricium, 
et castrum Apponianum. monasterium Sanctcę Marię in Georgio 
exustum recuperavit et magnis munitionibus giravit. Turrem 
Casuli construxit. castrum Ophide ampliavit, et inibi civitatem 
condidit. in comitatu Esculano, Furcam de Castello, Submanum, 
Sanctum Iacobum in Morriconis. in comitatu Tudertino 
res Rapizonis comitis filii Guazę, ecclesiam Sancti Yppoliti et 
Sancti Nycolai in Aviliano in integrum, et medietatem Sancte Secundinę 
ibideul. et alias quasdam res quę in pręcepto a domno 
Heinrico imperatore sibi et huic monasterio concesso habentur. 
[in his enim veraciter est laudandus pręfatus abbas Beraldus bonęque 
memorię in posterum habendus, sed in eo aliquantulum 
culpandus, quia in aliquibus segnis fuit et ultra modum consanguineos 
dilexit, quod ut ei indulgeat Dominum attentius deprecemur]. 
  
Huius autem domni Beraldi venerabilis abbatis temporibus 
quidam Franco qui vocatur de Sabino dedit in hoc monasterio 
omnes res suas in pertinentia Gabiniani infra castrum ipsum et 
de foris. quidam Riccardus filius Lanzolini de comitatu Teatino 
dedit in hoc monasterio castrum unum quod vocatur Lentiscum 
iuxta fluvium Aventinum et in monasterio Sancti Stephani 
de Lucania. quidam Petrus pręsbyter de Ringa dedit 
terram cum domo edificata et omnibus columnis, et aliam casam 
iuxta eam cum ortalibus et plateis et ipsam domum ad ecclesiam 
construendam in medio civitatis Teramnensis in vocabulo 
ad Columnas. et tcrram in vocabulo Teramnano in Cardeto 
modiorum .II. et ad vadum de Macerata modia .III. adfontem
  |  
  |