Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 540


appellare contrarium iuri naturali quod non est a
natura inductum, sed ei est additum et appositum, et per artem
omnium adinventum: secundum quem modum loquendi
homo est nudus naturaliter, et vestimentum est contra naturam:
nam esse vestitum videtur contrariari ei quod est esse
nudum. Secundum hunc modum loquendi loquuntur Iuristae,
ut pater ex Institutis de iure naturali, ubi dicitur quod leges
humanae contrariae sunt iuri naturali; quia iure naturali ab initio
homines liberi nascebantur. Servitus ergo est contra naturam,
inquantum natura non induxit servitutem; sed est ad utilitatem
hominum per leges posita. Sed sic appellare aliquid
contra naturam esse, est ruditer loqui. Nam illud proprie
est contra naturam, cuius contrarium dictat ratio naturalis: et
quia propter utilitatem et propter commune bonum hominum
est servitus in roducta, ut supra in lib. 2. ostendimus
aliquos servire aliis et obedire licet sit iuri naturali addictum
et appositum, sicut vestimentum est additum et adductum
corpori nudo quod est natura productum: non tamen est
contra ius naturale, quia huic naturalis ratio non contradicit. Leges
ergo deficientes quia sunt pravae et contra ius naturale,
cuiusmodi erat lex illa, quod cives possent suas uxores
vendere, vel quaecunque aliae leges sic pravae et iniustae, non
sunt observandae, sed extirpandae. Si vero leges sint defectivae,
quia non complete determinant particularia agibilia,
dato quod occurrant leges meliores et magis sufficientes,
non est assuescendum innovare leges. Primo, quia aliquando
contingit circa talia decipi, quia creduntur meliores
quae sunt peiores, et creduntur magis sufficientes
quae sunt minus. Dato tamen quod in aliquo sufficientiores
essent leges noviter adiuventae, sunt tamen leges antiquae,
et paterne observandae, quia quanto ex una parte quis perficit,
dando sufficientiorem legem, tanto ex alia parte nocet,
tollendo consuetudinem et diuturnitatem temporis,
per quam lex habet efficaciam magnam. Non est ergo simile
de artibus et de legibus: quia artes et scientiae totam

Torna all'inizio