eius captione plurimum doluisse et quod pro eo liberando cum sua militia ueniebat. Rex
autem malitiam eius agnoscens et conscientiam suam, conditione temporis exigente, abscondens,
legatis illius benigne respondit et eos cum gratiarum actione remisit. Illi autem, qui
regem ceperant et palatium expoliauerunt, timore regis ad Matheum Bonellam pariter confugerunt.
Matheus autem cum Guillelmo et Symone et Tancredo comitibus et multia aliis
usque Fabaram uenit, et frequentibus nuntiis inter eos et regem discurrentibus, ad hunc
modum concordie deuenerunt. Rex liberalitate sua et gratia omnibus eis offensam, quam
in eum fecerant, remisit, Matheo Bonelle et aliis baronibus Sicilie gratiam et terras suas
restituit, W[illelmum] Symonem et Tancredum comites cum multis aliis, qui in terra remanere
nolebant, saluos et illesos cum rebus suis usque Terracenam cum galea fecit conduci,
alios uero Ierosolimam ire permisit. Metuens autem rex, ne comites Apulie, qui cum eo
occasione ammirati fuerant discordati, rebelles fierent, Romoaldum Salernitanum archiepiscopum
cum litteris suis in Apuliam misit, et per eum predictis comitibus gratiam suam et
amorem restituit. Qui ueniens tam ciuium quam baronum et comitum turbatos animos mitigauit
et eos ad amorem et fidelitatem regiam uehementer adtraxit, adeo quod unanimiter
uolebant in Siciliam pergere et regis iniuriam uindicare. Adueniente autem pascha rex
per litteras suas predictis comitibus mandauit, ut sacramenta, que fecerant, abiurarent, quod
ipsi nullatenus facere uoluerunt. Sed de regis recuperanda gratia desperantes, omnes preter
comitem Gilbertum et comitem Boamundum ad Robertum comitem de Lauritello iuerunt,
et facto ei hominio simul cum ipso terram regis inuadere et occupare ceperunt. Roggerius
autem Sclauo simul cum Lombardis cepit seditionem in Sicilia excitare, terram de demanio
regis inuadere et Sarracenos ubicumque inuenire poterat trucidare. Quo cognito, rex W[ilhelmus]
primo Matheum Bonellam capi et in carcerem retrudi fecit, dehinc congregato
exercitu Plazzam uenit et eam destruxit et Lombardos in fugam uertit. Roggerius autem
Sclauo cum multis Lombardis a facie regis fugiens, in Buteria se recepit. Quo rex eos
persecutus Buteriam undique cum suo exercitu obsedit, et quia rex W[ilhelmus] guerram in
|
|