Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 25


ut non tam admirati quam regis videretur preditus dignitate; iam
regis ipsius aperte predicabat insanias; iam stultitiam eius publice
deridebat, et si quid tyrannicum aut inhumanum rex, eo suadente,
preceperat, veluti innocenti cuippiam oculos erui, linguam abscidi,
vel aliquid talium perpetrari, ipse sua postmodum auctoritate prohibebat
id fieri, dicens non omnia que tyrannus inconsulte aut delirando
iusserit, statim effectui mancipanda, alioquin innocentium
vitam periclitari sepissime. Nam ad hoc nitebatur ut in regem plebis
exasperaret animos et omnium ei conflaret invidiam. Eam plerique
causam fuis[se existimant ut idem Affricam a Saracenis]
capi permicteret. Cum enim in partes Hispanie misso stolio,
Masmudorum rex potentissimus Affricam obsedisset, idque nunciatum
esset in Sicilia, placuit ad auxilium Affrice stolium revocari,
cui tunc preerat gaitus Petrus eunucus. Isque, sicut et
omnes eunuchi palatii, nomine tantum habituque christianus erat,
animo saracenus. Erant autem galee circiter .CLX. que cum
ex Hispania redeuntes e stationibus Masmudorum possent iam
conspici, ceperunt milites qui Affrice erant, resumptis animis, clamorem
tollere, insultare hostibus et venientes galeas ostendere.
Contra vero, Masmudorum rex inopinato galearum adventu perterritus,
intra castra cogebat exercitum, qui tamen pre sui magnitudine
regi vix poterat. At ubi iam terre stolium propinquabat,
ingens in urbe cum letitia militum clamor exoritur et
siquidem, ut arbitrabantur, stolium ex uno latere, ipsi, apertis
portis, ex alio in hostes irruerent, ea die victus fususque barbarorum
cessisset exercitus. Sed secus actum est. Nam gaitus

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio