discumbentium mensas iecit et ipsam eciam Cleopatram ex triclinio
turpiter prosiliuit. Phylippus autem infirmitate oppressus
est. Post paucos uero dies Alexander ingressus est ad uisitandum
eum et ait illi: "Phylippe! Quamuis indecens sit te nomine proprio
conuocare, tamen non ut filium patri, sed ut amicum decet
amico tibi loquar. Reconciliare uxori tue et de morte Lisie nullatenus
conturberis! Bene feci, quod extinxi eum. Non enim decebat eum
coram me tanta nefanda scelera promulgare. Indigne autem egisti
uolens gladium tuum in me uibrare." Hec eo dicente cepit flere
Phylippus pietate commotus. Egressus est autem Alexander et
abiit ad Olimpiadem, matrem suam, dixitque illi: "Noli timere
nec sis patri meo molesta quia quantum sit peccatum tuum
absconditum, irreprehensibilis esse uideris." Et hec dicens duxit
eam ad Phylippum, ut eam uideret. Phylippus autem osculatus
est eam.
19. Post hoc uenerunt reguli a Dario destinati ad Phylippum
regem census et tributa querentes. Quibus Alexander ait: "Dicite
Dario, imperatori uestro: Postquam enim Phylippi adoleuit filius,
gallina, que oua aurea generabat, sterilitate consumpta est et sic
Darius < imperator nostris tributis et censibus de cetero est
priuatus adi. B> ." Audientes hec missi Darii mirati sunt ualde
de prudencia et sermonibus eius et reuersi sunt ad Darium, regem
Persarum, et retulerunt, que audiuerunt ab Alexandro.
20. Interea nunciatum est Philippo regi, quod leuasset contra
eum arma, que fuerat subdita illi et preparato exercitu direxit
illuc ut pugnaret cum illo illumque iugo suo subiceret.
Erant autem tunc quidam nomine Pausania, filius Testate, uir
audax et uelox, subditusque Philippo. Hic cum multis temporibus
Olampiadem concupisset et coniuracionem fecisset contra Philippum.
Et congregato populo hostiliter abiit contra regem. Audiens
hoc Philippus obuiauit ei in campo cum paucis. Vidensque multitudinem,
quam Pausania duxerat, tergauertens aufugit. Quem
insecutus Pausania fibrata lancea perfodit eum. Qui iacebat in
tramite semiuiuus. Maxima uero turbacio facta est inter Macedones,
dum sperabant eum esse mortuum. Quo facto Pausania in
superbia eleuatus intrauit audaciter palacium, ut exinde Olympiadem
trahens secum duceret et haberet. Accidit autem, ut Alexander
uictis Armenis triumphum uictorie reportaret. Et inuenit in
regno turbacionem ualidam de Philippo. Olympiades autem exiens
incognitum locum palacii et ut uidit signa et uexilla uictorie
Alexandri, cepit uociferare ad eum dicens: "Fili Alexander!
Vbi est fatum tuum, quod a diis accepisti, ut uictor et non
uictus existeres?" Audiens hec Pausania aduentum Alexandri
continuo exiit contra eum. Quem ut uidit Alexander, facto
impetu in eum euaginato gladio trucidauit eum etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|