imperfectas orationes quod subdistintiones conficiunt. Paucas igitur subdistintiones
in distintiones ponamus, quot scilicet committi memorie posse respondere credamus.
Et nota quod non agitur de partibus formalibus epistole sive orationis, sed
de naturalibus solum in presenti partium mentione. Summaria vero doctrina in
sequentibus carminibus continetur.
(V)ult periodali distingui clausula signo,
Quod facit ad levam sub punto linea fixa;
Hoc licet in solo nunc servet epistola fine.
Puntum sive colum poscit distintio solum.
Comate signari vult subdistintiomaior,
Ut supra puntum destrorsum virgula surgat,
Non crispata tamen, nisi pars interrogat illa.
Ast minor est ipsa tantum concepta sagipta.
Sunt notule alie, cum vox depressa parumper
Distinguenda manet: sane verum cum tamen ergo
Quatenus atque equidem. Post hec, qui rite loquantur,
Ut tenues virgas levam gravitate prementes
Atprenderint inde quantum prolatio pendet.
(N)unc de vitiis locutionis agendum est. Ut autem vitia in dictionum contextione
vitemus, sciendum est quid elocutio sit. Sicut Tulius ipse dicit rhethorice nove quarto,
tria in se debet habere ad hoc ut sit comoda et pertecta: elegantiam et compositionem,
contra quas elocutionis particularia vitia peccant, et hoc etiam tertio huius
libelli capitulo desideramus; de reliquo vero, idest dignitate, circa quam
elocutionis ornatus per colores ostenditur, quantum supra promisimus in quarto
capitulo exequemur. Elegantia est que facit ut unum quodque pure et aperte dicatur.
Hoc autem dividitur in duo, scilicet in latinitatem et explanationem. Latinitas est
que sermonem purum conservat ab omni vitio remotum. Vitia vero latinitatis sunt
duo, scilicet barbarisimus et solocisimus. Barbarisimus est vitium in unica dictione,
vel quantum ad pronuntiationem, ut si producam longius cum debeam breviare,
vel quantum ad scripturam, ut si in dictione addam vel minuam vel transferam
literam vel sillabas non concessa licentia ex necessaria causa, que licentia in dictamine
prosaico valde raro concessa est. Exempla de facili colliguntur, hoc tamen in
libro Donati qui vocatur Barbarisimus plenissime monstratur. Solocisimus est vitium
contextu partium orationis ex disproportione modorum significandi proveniens,
|
1
5
10
15
20
25
30
|