Petri Cantinelli: Chronicon

2


comune Bononie, ex una parte, et Mutinenses, Parmenses et Cremonenses ex altera, apud
dictum castrum, et comune Bononie erat, cum tentoriis et edificiis, in obsidione dicti castri;
et tunc dictum fuit quod dominus potestas voluit prodere comune Bononie, faciendo elevari
exercitum de nocte: tamen Mu[tinenses, Parmenses et Cremonenses] de illo prelio male steterunt.
/*
Millesimo ducentesimo trigesimo, indictione tertia. Dominus Paganus de Petrasancta de
Mediolano fuit potestas Bononie.
Millesimo ducentesimo trigesimo primo, indictione quarta. Dominus Fredericus de Lavellolongo
de Brixia fuit potestas Bononie. Hoc anno dominus Useppus de Tuschis, cum
rectoribus societatum artium civitatis Bononie, ascendit pallacium comunis Bononie, petentes
a potestate sibi consilium generale comunis Bononie exhiberi; et quare dictus potestas
noluit eis dare consilium, incepto rumore populi, fregit scrinios et discos super pallacium, et
statuta et libros bannitorum comunis et maleficiorum destruxerunt: et fuit [magnus] dominus,
t[amen me]rcator, dominus Useppus predictus.
Millesimo ducentesimo trigesimo secundo, indictione quinta. Dominus Rainerius Geno
de Veneciis potestas fuit Bononie bonus et laudabilis.
Millesimo ducentesimo trigesimo tercio, indictione sexta. Dominus Guido Raulis de Faventia
fuit potestas Bononie. Hoc anno comune Bononie habuit primo Frignanum sub sua
dictione.
Millesimo ducentesimo trigesimo quarto, indictione septima. Dominus Carnasiale de Ugine
de Mediolano fuit potestas Bononie. Hoc anno factum fuit de novo extimum civitatis Bononie.
Millesimo ducentesimo trigesimo quinto, indictione octava Dominus Ubertus Vicecomes

Torna all'inizio