: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 783


huic languido ulterius largiri ne differas, quia iam ex longo tempore per te
Christi misericordiam interpellat ». His dictis protinus ambo ad aegrum accedunt,
manibus iniectis fovendo contigunt, ossibus et nervis consolidatis,
membra diutino rigore constricta pristinae sanitati restituunt.
Qui sospitati redditus, in propriis gressibus reformatus, totam deambulando
circuivit ecclesiam atque hymnidicas laudes Deo referens, voce
qua poterat et qua noverat, sancti Symeonis glorifica deprompsit magnalia.
Tunc in eadem ecclesia ad serviendum Deo devota mente se tradidit ac
exinde per diversas discurrens provincias, cuncta munuscula, quae circumquaque
acquirere praevalet, ad utensilia ecclesiae construenda congregare
non desinit. Qui nunc superest et gaudenter annuntiat quanta circa eum
sanctus Symeon peregit beneficia.
CAPITULUM VI
Alius quidam vir Heribertus nomine adhuc superest, et in eadem villa,
quae monasterio adiacet, vivit et habitat, quem paraliticus languor sub
nostro tempore graviter deprimebat. Qui cum longa corporis aegritudine
maceratus, nullum suae curationis remedium inveniret, tandem divino
animatur consilio, ut sancti Symeonis sepulchrum expeteret, quatenus ab
eo corporis medelam perciperet. Et quia per se ingredi nequibat, aliorum
manibus ad sanctum corpus in propatulo se supportari iusserat. Tunc
pura mentis devotione lacrimis insistens ac precibus, omnipotenti Deo et
sancto Symeoni dona spopondit, quatenus si illum a corporali molestia
erigeret, votum quod voverat procul dubio annualiter redderet. Qua voce
prolata, mox aeger, mirabile visu!, de stratu suo laetus surrexit. Dehinc
peractis dignis Deo laudibus ac reparatis sibi gressibus, domum unde venerat
incolumis rediit.

Torna all'inizio