gemitibus ac lamentis. Tu ergo veraciter es regina Saba. Saba siquidem
interpretatur humilis vel campestris. Et bene campestris. In campum
quippe certaminis descendisti , ut manus manibus conseras , et pro castris
Christi stans, non enerviter cum hoste confligas. Venisti, inquam, non ut
enigmatum tibi mysteria scrupulosa dissolveret, sed ut per simplicis clavicularii
sui ministerium regni caelestis aditum reseraret. Venisti humilis ad
humilem, pauper ad pauperem, et quasi cum peronatis et incultis gregum
pastoribus adorare venisti puerum in praesepio vagientem.
Vidisse nempe tunc te et quaeque circa te mirandum valde spectaculum
et imitandum salvatoris erat aedificacionis exemplum. Vestis enim pulla et
lanea. Is, cui insidebas, non dicam equus, sed pocius burdo vel burricus,
vix mensuram desidis excedebat aselli. Mutaveras enim coronam velo,
purpuram sacco, et manus, quae in modum columbae gestare consueverat
sceptrum, attrita iam erat portare psalterium. Revera, quia omnis gloria
filiae regum ab intus , vernancium decor ille gemmarum et coruscancium
auro vestium cultus iam ad interiora migraverat, et in occulti speculatoris
obtutibus interior sponsae species relucebat. Cui sponsus: Tota , inquit,
pulchra es, amica mea, et macula non est in te . Et iterum: Pulchra es, amica
mea, suavis et decora . Delicatam porro cervicem illam, ex qua cum brateolis
aureis et rutilantibus margaritis dudum murena pendebat, nunc margo
laneae vestis exasperat. Unde ministri celestis illius sponsi tibi blandiuntur
et dicunt: Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento . Et sponsus
adhuc: Coronaveris , inquit, de vertice Sanir, de capite Amana, et Hermon,
de cubilibus leonum, de montibus pardorum . Amana siquidem mons esse
Ciliciae dicitur, qui et Taurus a compluribus appellatur. Sanir et Hermon
terrae Iudaicae montes sunt, in quibus leones et pardi habitare creduntur.
Per hos ergo montes, reges et principes diversaeque mundi huius intellegendae
sunt potestates, quae velut montes sese in superbiae culmen attollunt,
et malignis spiritibus tanquam pardis atque leonibus habitaculum
ferunt. De his ergo tu montibus coronaberis, quia quotquot mundi principes
|
|