ut lingua eius transeat super terram. Quod profecto tale est, quia sic
Deum derogationibus lacerat, ut et contra servum eius de illius impossibilitate
confligat.
Quando igitur questio ista proponitur, ut dicatur: Quomodo potest
hoc Deus agere, ut quod factum fuit factum non fuerit, respondeat
sanae fidei frater, quia quod factum est, si malum fuit, non aliquid sed
nichil fuit ac propterea non fuisse dicendum est, quia materiam existendi
non habuit, quod rerum artifex ut fieret non mandavit. Quod si bonum
fuit quod factum est, a Deo utique factum est. Dixit enim et facta sunt,
mandavit et creata sunt. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nichil . Atque ideo tale est quod dicitur: Quomodo potest facere
Deus, ut quod factum fuit factum non fuerit? Ac si dicatur: Potest Deus
agere, ut quod fecit ipse, non fecerit? Nimirum ut quod fecit Deus, non
fecerit Deus. Ideo conspuendus est, qui hoc affert, et non responsione
dignus, sed ad cauterium potius destinandus.
Ad confutandos tamen improbos et dicaces, memoriae commendanda
sunt, quae superius dicta sunt. Quae nimirum nos omittimus hic etiam
succincte perstringere, ne legenti fastidium stili valeat prolixitas generare.
Non enim librum sed epistolam edere proposuimus. Inter caetera tamen
illud unum quod a nobis dictum est, memoriae nostrae non excidat, quoniam
creatori omnium Deo omnia posse coaeternum est, sicut et omnia
nosse, quodque intra sapientiae suae sinum sic omnia tempora, praeterita
scilicet, praesentia et futura concludit, figit ac perhenniter sistit, ut neque
novum aliquid ad se patiatur accedere, nec a se quicquam praetereundo
transire.
|
|