Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 25


II
Die dominico vjº Augusti. in sancta civitate Jherusalem in monte
Syon. missam celebravi ad honorem Dei et virginis Marie et celebravi
in loco. in quo Cristus lavit pedes discipulis suis. de quo
monte dicam mirabilia omnes homines ad devocionem citancia. sed primo
describemus sepulchrum Domini.
Die lune septimo Augusti. anno Domini millesimo CCCºXXXV.
apertum fuit sepulcrum. Domini michi et socio meo et duobus ultramontanis: fuimus solum quattuor. hora tercia et statim fuit clausum. Et
dum intravi. quamvis peccator. vulneravit cor meum Dominus Jhesus Cristus.
et ardor cujusdam ardentissime caritatis me circumdedit. ut sobrius
esu et potu ebrius quadam dulcedine in terram caderem prostratus. rememorans me indignum. ut tam preciosum thezaurum deberem oculis cernere.
pedibus adire. manibus tangere. et toto corpore perlustrare. sed de
divina bonitate confisus. quod dixit per David prophetam: Accedite ad
eum et illuminamini.
accessi. respexi. tetigi et annotavi.
In primis autem sciendum est. quod sepulchrum Domini et mons
Calvarie erant extra civitatem antiquo tempore. sed civitas Jherusalem
propter peccata habitancium pluribus vicibus est destructa a pluribus
regibus et principibus. tempore autem Domini nostri Jhesu. major pars
civitatis habitabatur usque templum Salomonis. quod est edificatum in
monte Moriam super vallem Josaphat. quod templum distat per medium
miliare a monte Syon. et Sancta Helena. mater Constantini. dum venit
Jherusalem. ampliavit civitatem ita. quod sepulcrum nunc est quia in
medio civitatis. quod civitatis est totaliter mutata. et est sepulchrum
mirabiliter edificatum: non est in mundo ecclesia taliter edificata. et ut
possint intelligere legentes. describam eam modo quo sciam. et postea
explanabo et ultra per ordinem designatur.

Torna all'inizio