Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 63

Liber I


epistolas interpretari, quam tradere scribendi rationem videar. Accidunt autem epistolis nonnunquam etiam crimina sive calumniae vel ad nos vel ad amicos pertinentes, quae a nobis per epistolam vel defendendae vel refellendae sint. Crimen defendere qui volet, si factum sit, cur id fecerit, ostendat necesse est. Si causam probabilem non habebit, crimen neget; si negare totum non poterit, partem neget et aut non esse id factum, cuius arguat aut non eo modo factum esse contendat. Sin id quoque non poterit, culpam omnem in aetatem, in ignorantiam, in negligentiam, in occupationes, in socios, in aliqua denique omnia transferat, quae aut levare factum aut veniam impetrare aliquo modo possunt: quae in epistola decet, in oratione non decet. Alia praeterea crimina leviora, alia minora molliendo, excusando, minuendo facimus, quaedam vero despicimus ac pro nihilo habemus; quaedam per iocum et cavillationes irridemus; nonnulla in illum ipsum qui obiecit, retorquemus: quod lepidissime fecit Cicero, quum ad Curionem scribens ait: "Equidem neminem praetermisi, quem ad te perventurum putarem, cui literas non dederim: abs te vero bis, terve ad summum et eas perbreves, accepi. Quod si pergis iniquus esse in me iudex, eodem ego te crimine condemnabo". Ambigua vero omnia in meliorem partem accipiuntur, ita ut quae ei ad quem scribimus vel gravia vel luctuosa vel dura videntur, ea

Torna all'inizio