Sorte relicta
Demoniorum
Sorde remota
Sortilogorum.
Fretus at ille
Horthographya,
Quam dedit orbi
Sancta sophia,
Regna potenter
Subdita rexit
Et sapienter
Omnia gessit.
Sed quia paucis
Vivitur annis
Et breve tempus
Transit ut amnis,
Hinc querebatur
Et brevitatem
Insequebatur
Talia fando:
„Vita caduca,
Cur tibi spondes
Tempora multa?
Es brevis, arta,
Crimine farta.
Tu velut umbra
Non eris ultra.
Te nimis odit
Candida turba.
Te stolidorum
Castra virorum,
Cum quibus omnis
Grex asinorum -
|
|