Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 81


non tamen est prudentis uiri animi sui motum extrinseca demonstratione
uulgare. Dolor enim patefactus extrinsecus in aduersis ad
dolendum amicos plus prouocat et maiora gaudia generat inimicis.
Finge ergo propalare leticiam, cum dolor habundat, et finge te non
curare de hiis in quibus te debet rationabilis cura mordere. Curis
anxiis aut fluuiis lacrimarum honor non queritur nec uindicta. Ense
igitur petenda est ulcio, non murmure querelarum. Nam sapientis
probitas tunc apparet cum casibus examinata contrariis aduersa
nouit sustinere certamina et malorum ponderibus animum non submittit.
Excita ergo tue strennuitatis animum ad hec mala, ut
ubi iustus dolor te prouocat rigidum assumas animum ulciscendi, vt
iniuria tibi et nobis illata dura non transeat sine pena, que non lacrimis
est querenda sed in magna offendendi uirtute. Nosti enim nos
habundare uiribus et in hac ulciscendi cura nos multos habere consortes,
cum in hoc tocius Grecie assurgat imperium et a nobis moniti
reges singuli arma Troyanis ingerere non negabunt. In
brachio fortissimo et multa classe apud Troyam nos vnanimiter
conferemus, in cuius litus si nostra figere tentoria nos contingat,
durum erit et impossibile Frigiis nos a litore posse deicere. Ante
erunt maiores eorum neci traditi et seruituti durissime populares
eorum, cum Troyana urbs in nostra potencia funditus euerteretur, et
ille Paris, tot malorum actor, si contingat intercipi, uelud nequam
latro furca suspensus amarissimas penas luet. Cessandum est
ergo ab omni dolendi tristicia et ad omnes reges Grecie, duces et
comites, maiores et nobiles, nostra scripta mittemus vt in huius
ulciscendi causa dedecoris nobis potenter assistant. "
Sicque uerbis et sermonibus fine facto, acquieuit humiliter Menelaus,
et sic incontinenti per vniuersos Grecie principes litteris destinatis,
inter alios accesserunt primi illi viri nobiles, Achilles strennuus
et Patroclus necnon et fortissimus Dyomedes. Statimque eis tocius
negocii materia declarata, omnes disponunt vnanimes in maximo
exercitu et in multo nauigio cumulari ut pro recuperanda Helena
et illicite iniurie obtinenda uindicta se potenter conferant apud
Troyam. Pro huiusmodi autem executione negocii ante omnia
statuerunt eligere aliquem in ducem et principem, cui totus exercitus
pareat et sub cuius ductu regali exercitus ipse salubriter gubernetur.

Torna all'inizio