omnino paratos omnibus eorum preceptis stare et obedire, 
dum tamen se non deierarent; recordantes etiam eis, quatenus 
bene scirent, quod ipsi fidelitatem imperatori eorum 
precepto iam fecerant et, si ipsis in omnibus se parere iurarent 
et imperatoris fidelitatem, quam prius iuraverant, 
non anteponerent, quod ipsi deierarent et postea interfici 
ac omnia sua bona iure amittere deberent. Archiepiscopus 
itaque et Laudensis episcopus, predictus quoque Caravalensis 
abbas et prior de Pontia una cum predicta circa de Clugnea 
omnes unanimiter predictos Mediolanensium consulem 
deprecantes et ammonentes, ut Laudenses omnes prospicerent 
et, quod eis facere volebant, quia satis fuerat, libenter 
acciperent. Postremo, quid dicam vel quid in prolixo sermone 
moram faciam, nisi quod neque preces neque lacrime aliquid 
unquam proficere potuerunt. Sicque Laudenses omnes valde 
mesti reversi fuerunt Laude. 
Interea duo cardinales quidem Romane sedis legati, videlicet
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |