veri quos ignara Dei gens impia finxit,
cum fuerint homines, non di terraque sepulti;
scilicet humanos artus habuisse feruntur
- dicere nec quisquam dubitavit, nemo ! - deorum
ut Mars et Bacchus, Venus et dea, diva Minerva.
Sed que causa fuit fluviis ut numina solis
mascula - nam potius fons est Arethusa - preessent
et genere hoc omnes appellarentur ut amnes
cum tales non sint fontes montesque vel urbes ?
ni vetet hoc dici « Styx atra » et cerula Lethe .
Nec deus interdum, nec mas erit - um que tenebit
finalem apposito duntaxat nomine flumen
ut « flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus ».
Cum nymphis satyros <quis> silvanosque vetustos
fecit semideos, tamen hos quandoque repertos
quidam aiunt sed semiviros mage semiferosque.
Numina non igitur sunt hec dicenda sed illa
mascula que apparent quod vultu et veste virili
et quod inest sexu plus maiestatis in ipso.
Dicitur unde etiam Deus hic , quasi masculus esset,
ut Michael, Gabriel: nam sunt <hec> propria; Cherub
atque Seraph sed qualia sunt centurio, miles.
Cur tamen - in capiunt plurali neutraque fiunt ?
quod nec ebreus ait nec grecus, Dalmata novit
|
95
100
105
110
115
|