Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 608


illa sub qua sunt homines impingentes trabem non
pertingat usque ad muros. Est autem huiusmodi textura
sub qua sunt homines impingentes arietem sive trabem
optime munienda, ne viri illi sagittis, vel lapidibus,
vel aliquo modo ex aliqua parte possint offendi.
Aliud autem aedificium est ad impugnandum munitiones
obsessas, quod vocant Vineam. Fit autem hoc, cum tabulae
grossae et fortes optime confligantur, et duplicantur,
sive sit duplex tabulatum, ne lapides emissi possint
tale aedificium frangere. Cooperitur etiam crudis
coriis, ne ab igne possint offendi. Consuevit autem
tale aedificium fieri in latitudine octo pedum, et in longitudine
sexdecim: in altitudine vero tot pedum, quot
homines ibi competenter possunt existere. Huiusmodi
enim aedificium tantae quantitatis, vel etiam maioris, est
optime undique muniendum, et impellendum usque ad
muros munitionis obsessae; sub quo homines existentes
fodiunt muros illos. Est autem hoc aedificium utile,
cum talis est munitio obsessa, quod usque ad muros eius
potest tale aedificium impelli. Tertium genus aedificiorum
sunt turres velcastra. Nam si nec per arietes,
nec per vineas capi possunt munitiones obsessae, accipienda
est mensura murorum munitionis illius, et secundum
huiusmodi mensuram, vel etiam secundum
altiorem construendae sunt lignae turres vel castra,
quae tegenda sunt crudis coriis, ne succedantur ab
igne. Cum his quidem ligneis castris dupliciter impugnantur
munitiones obsessae. Primo iaciendo lapides. Nam
si altitudo castrorum excedit altitudinem murorum, et
etiam curricularum et propugnaculorum existentium
in ipsis: sic se habebunt existentes in castris ad existentes
in munitionibus quodammodo, sicut existentes in
munitionibus ad eos, qui sunt in basso, vel in terra.
Rursus in huiusmodi castris ordinantur pontes
cadentes, per quos itur ad muros munitionis obsessae.

Torna all'inizio