suos duces citra Indum omnes gentes preter
Parthos in Asia et in Affrica domuerunt; Europe
quoque partes plurimas usque ad necem
Caii Cesaris Iulii dictatoris ditioni subiecere
romane. Occiso Cesare, quod fuit ante Christi nativitatem
per annos .xlii. , per duodecennium inter Romanos
bellorum quinque civilium deserit tempestas.
Primum fuit apud Mutinam, secundum in Macedonia, tertium
apud Perusium, quartum in Sicilia, quintum
in mari apud Actium et in Egipto. Quo bello
superato et a se occiso Marcho Antonio, Caius Octavius
Cesar, filius Actie nate ex Iulia germana Iulii
Cesaris, ab hoc heres institutus cum nomine Cesaris, romane
rei publice solus principatum tenuit. Et decreto
senatus populique romani consensu vocatus est dictator
et Augustus, idest augurio creatus,
totiusque et ipsius populi potentia et
orbis monarchia sibi est collata. Factum
est hoc Rome nonis ianuarii, ante Christi nativitatem
per annos .xxx. Hic Augustus populo
romano gentes plurimas inobedientes armis
subegit, plurimas in federe recepit: in quibus
et Parthos recepit ad genua. India quoque cum muneribus
legatos direxit ad eum in Hispania bella
gerentem. Pacato toto in pace orbe, exivit
edictum ab eo ut describeretur universus orbis
et censum unusquisque pro capite persolveret,
clausis etiam Iani portis tertia
vice ab urbe condita. Hic primus Augustorum pro populo
romanum principatum terrarum et monarchiam
tenuit. Eius successores in ea potentia
|
60
65
70
75
80
85
90
|