non occupantur cives circa cotidians indigentias, excogitant
seditiones, quomodo possint turbare civitatem, et
insurgere contra rectorem civium. Contra haec ergo quatuor
procurant tyranni perimere excellentes, ne sui subditi
sunt magnanimi: destruere sapientes, impedire scholas,
et studium, ut existentes in regno sint ignorantes et inscii:
non permittere sodalitates; turbare cives inter se ut
de se invicem non confidant: depauperare eos: occupare
eos in bello, et in aliis exercitiis, ut non vacent ocio. Haec
ergo sunt cautelae tyrannicae. Verum quia nullus forte est
omnino tyrannus, quia malum seipsum destruit, et si integrum
sit, importabile sit ut dicitur 4. Ethicorum, et forte
vix aut nunquam reperitur aliquis, qui sit omnino rex
quin in aliquo tyrannizet: esset enim quasi semideus, si
nihil de tyrannide participaret. Inde est ergo quod dominantes
aliquid participant de cautelis regiis, et aliquid de
versutiis tyrannorum: et tanto est melius dominium,
quanto plus accedit ad regnum, et est longius a tyranno.
Voluimus quidem utriusque opera enarrare, et utrasque
cautelas describere: quia opposita iuxta se posita
regia esse optima, ostendendo tyrannica
esse pessima. Ex hoc autem manifeste
patet, tyrannidem maxime
esse fugiendam a regibus:
quia pessimum de
se, est maxime
fugiendum,
et optimum maxime
prosequendum.
|
|