quam habeo erga ipsum, et ipsum honoraui et preposui
omnibus alijs de curia mea. Inquit Dimna: Non proponet
Senesba contra te agere malum, nisi quia percepit a te nunquam
aliquid lesionis, nec reseruasti penes te aliquem statum
nobilem in quo non posueris eum. Nunc autem nihil remansit
per quod possit suus status nobilitari perfecte, nisi
sibi vsurpare regnum tuum. Quoniam vbi stultus et sceleratus
ostendit amorem et bonum consilium erga regem, donec
perueniat ad nobilem [statum] de quo non est dignus; et
permanens in illo statu, querit adhuc alium nobiliorem illo
cum dolo et fraude et perditione sui domini(j). Proditor enim
stultus non assistit regi, neque seruit ei pro vtilitate domini
sui, sed pro vtilitate propria, vt ditetur et magnificetur.
Qui magnificatus redit ad sua prima mala opera, ad sui
primam radicem, sicut cauda canis quam, si extenderis tua
manu, dum ligatus est, recte stabit, quando vero ipsum absolueris,
redditur torta, vt fuit. Et scito, domine rex, quoniam
quicumque non credit consiliariis suis de re vtili quam
ostendunt sibi, non est tunc laudandus, quamuis succedat
ei bonum de suo consilio. Quo modo est sicut infirmus
qui, relinquens mandatum medici, facit illud quod affectat
suus appetitus. Decet autem familiarem regis exponere personam
suam morti in re que est vtilis regi, et debet cogitare
in suis negociis suo intellectu et connumerari ei malum et
aduersitatem que possunt sibi contingere. Et melior horum
est qui respicit rerum finem et scit cauere sibi ab eis; bona
vero fama in artificiis permanet iustorum. Rex autem nobilis
est qui [non] denegat verbum consiliariorum suorum.
Melior autem inter diuites est qui non est seruus sui appetitus;
|
|