[Liber I]
[1.] Siquidem Venetie due sunt. Prima est illa que in antiquitatum hystoriis continetur, que a Panonie terminis usque ad Adda fluvium protelatur, cuius et Aquilegia civitas extitit caput, in qua beatus Marcus evangelista, divina gratia perlustratus, Christum Ihesum dominum predicavit. Secunda vero Venecia est illa, quam apud insulas scimus, que Adriatici maris collecta sinu, interfluentibus undis, positione mirabili, multitudine populi feliciter habitant. Qui videlicet populus, quantum ex nomine datur intelligi et libris annalibus comprobatur, ex priori Venetia ducit originem. Quod autem nunc in insulis maris inhabitat, hec causa fuit.
[2.] Winillorum, qui et Longobardorum, gens de litoribus oceani partes septemtrionis egressa, cum per multorum bellorum certamina diversarumque terrarum circuitus tandem venisset Pannoniam, ultra iam non audens procedere, sedem sibi in ea perpetue habitationis instituit. Ubi cum habitasset quadraginta duobus annis, tempore quo Iustinianus gloriosissimus augustus Romanum imperium apud Constantinopolim gubernabat, directus ab eo est Narsis patritius, vir eunuchus, ad urbem Romam, ut exercitum Totile regis Gothorum, qui Italiam devastabat, Deo auxiliante contereret. Qui cum venisset, primum cum Longobardis omnimodam pacem instituit, atque deinde procedens ad bellum, universam Gothorum gentem ipsorumque regem Totilam usque ad internitionem delevit et universos Italie fines obtinuit.
[3.] Hic Narsis prius cartolarius fuit, deinde propter virtutem patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir iustus, in religione catholicus, in pauperibus largus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam
|
|