DCCLXVIII. Pipinus rex defunctus est.
DCCLXXI. Carulus Magnus defunctus est.
DCCCX. Pipinus rex Italie defunctus est.
DCCCXIII, V Kal. Febr., Carulus imperator defunctus est. Lodovicus filius regnare
cepit.
DCCCLXXXX. Greci de Benevento per Francos exierunt.
DCCCCXVII. Exierunt Saracini de Gareliano.
DCCCLXXI. Exierunt Agareni de Bari per Francos, III Nonas Febr.
DCCCCXXII. Intraverunt Un gari in Italiam mense Febr.
DCCCCXXXVI. Depredata est Apulia a gente Grecorum, V Kal. Martii.
DCCCCXXXVII. Intraverunt Ungari in Capoam.
DCCCCLXXI. Fuerunt Pisani in Calabria.
A.D. MIIII. Pisani fecerunt bellum cum Lucensibus, et vicerunt illos in Aqualonga.
MV. Fuit capta Pisa a Saracenis.
MVI. Fecerunt Pisani bellum cum Saracenis ad Regium et gratia Dei vicerunt illos
in die Sancti Sixti.
MXII. Stolus de Ispania venit Pisas, et destruxit eam.
MXVI. Fecerunt Pisani et Ianuenses bellum cum Mugieto in Sardineam, et gratia
Dei vicerunt illum.
MXVII. Fuit Mugietus reversus in Sardineam et cepit civitatem edificare ibi, atque
homines Sardos vivos in cruce murare. Et tunc Pisani et Ianuenses illuc venere, et ille
propter pavorem eorum fugit in Africam, Pisani vero et Ianuenses reversi sunt Turrim, in
|
1
5
10
15
20
|