Defectus autem poenales non necessitate sed voluntate assumpsit. Et praeterea,
cum idem fomes sit per essentiam qui est naturae et personae corruptio, si
remanet inquantum est corruptio naturae, non potest essentialiter tolli fomes
personam corrumpens. Unde relinquitur, ut alii dicunt, quod fomes per essentiam
post primam sanctificationem remanserit, sed impeditus est per gratiam
sanctificantem ne in peccatum inclinaret aut a bono retraheret; contingit enim
habitum aliquando ligari ne in actum exire possit, sicut scientia per ebrietatem,
ut dicit Philosophus. In secunda vero sanctificatione essentialiter
fomes ille subtractus est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si beata Virgo ante passionem Christi defuncta
fuisset, ad Dei visionem non admitteretur, sicut nec alii antiqui patres: quamvis
enim in eis remotus esset reatus ad personam pertinens, remanebat tamen
reatus naturae, qui per passionem Christi sublatus est.
Ad secundum dicendum, quod fomes non per se promovet in bonum, sed per
accidens, inquantum est in natura corrupta: ex hoc enim quod inclinat ad
malum (quae quidem inclinatio personae parvum malum est) occasionem praebet
vitandi maximum malum, scilicet superbiam. Si tamen hoc malum aliter
vitaretur, simpliciter melius esset fomitem non esse: sicut comestio serpentis
per accidens iuvat, inquantum aliquem a lepra liberat, cuius tamen comestio
homini sano simpliciter vitanda est. Et ideo beatae Virgini, quae simpliciter
sanata fuit a peccato, fomes ad perfectionem virtutis non contulisset, si ad
malum eam inclinasset.
Ad tertium dicendum, quod caro Virginis ante conceptionem dicitur fuisse peccato
obnoxia propter fomitem, qui essentialiter remanebat; quamvis impeditus
esset, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod illa sanctificatio beatae Virginis excellentior fuit
sanctificationibus aliorum: quod sic patet. In sanctificatione enim quae fit per
legem communem in sacramentis, tollitur culpa, sed remanet fomes inclinans
ad peccatum mortale et veniale; sed in sanctificatis ex utero non manet fomes,
secundum quod inclinans est ad mortale; sed tamen remanet inclinatio fomitis
ad venialia, ut patet in Hieremia et Ioanne Baptista, qui peccatum actuale
habuerunt non mortale, sed veniale. Sed in beata Virgine inclinatio fomitis
omnino sublata fuit, et quantum ad veniale, et quantum ad mortale: et quod
plus est (ut dicitur), gratia sanctificationis non tantum repressit in ipsa motus
illicitos, sed etiam in aliis efficaciam habuit; ita ut quamvis esset pulchra corpore,
a nullo unquam concupisci potuit.
Ad quintum dicendum, quod necessitas peccandi saltem venialiter provenit in
nobis ex inclinatione fomitis, quae in beata Virgine non fuit fomite ligato, ut
dictum est.
|
|