Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1920


AXAGUS Paphlagonum est fluvius.
AXONA fluvius est in extremis Rhemorum.
AUXER fluvius Tuscie propinquus Pisis.
AXUS Macedonum fluvius est, cuius ex aqua si pecora potent
nigros pariunt fetus.
 
BABENNA fluvius in Illyricum currens.
BACCUS apud Darsetios fluvius est.
BACTRUS fluvius est circa fines Scythie sub monte effluens
Parapanis, ubi Bactrorum civitas Zanastes dicta est, sed et ipsa
et populi a fluvio nomen sortiti sunt.
BACUS Hispanie fluvius est Cordube civitati propinquus.
BALCUS fluvius est Colchorum in ora Eniochianorum
atque Preutelozum.
BACUNTIUS fluvius septentrionalis, credo Pannonie propinquus.
Hic in Sao flumine apud Sirmium oppidum fluit.
BAC Turingorum est fluvius.
BALETUS Brutiorum est fluvius propinquus potui
Parthenno.
BAMBOTUS fluvius est apud Ethiopas Claradditas, confertus
Yppotamis et crocodillis.
BANA Syrie fluvius est quem supra sub Libano diximus et
Abana nominavimus.
BANNA fluvius est Hibernie per Ultoniam effluens regionem.
Nam exiens ex lacu eiusdem provincie permaximo in borealem
Occeanum decurrit. In hoc enim olim piscis repertus
est formam salmonis habens, tante magnitudinis ut nullo modo
integer in margine trahi posset.
BANGIS Germanie fluvius est ex montibus scaturiens
Sarmatarum.
BARBARUS fluvius est Yndici Occeani quem transivit
Alexander Macedo.
BARGENS Numidie fluvius est.
BARGUS Thracie fluvius, in Ebrum cadit.
BASTROS Maioris Armenie fluvius est.
BATINIAS fÎuvius est Chersoneso (ut arbitror) proximus.
BAUTICA fluvius Gallie Cisalpine in Padum fluens.

Torna all'inizio