monasterio quamlibet habere dicionem, preter Sedem apostolicam,
hac nostra auctoritate prohibemus, ita ut nisi ab abbate
monasterii fuerit invitatus, nec missarum sollepmnia ibidem celebrare presumat.
Volumus eciam et apostolicam iniungimus aucto-ritatem vobis,
vestrisque successoribus abbatibus, qui ibidem in
tempore fuerint ordinati ut si sacerdotes vel clerici de quacumque
ecclesia venerint ad habitandum in congregacione fratrum, sive ad
monachicum suscipiendum habitum, statim recipia<n>tur. Statuentes
apostolica insuper censura, sub divini iudicii obtestacione, sed et
validis atque atrocioribus anathematis interdiccionibus, ut nullus
umquam presumat, cuiusque dignitatis preditus potestate, in eodem
venerabili monasterio, vel eius causis incumbere, aut de rebus et
possessionibus, vel ecclesiis subiectis vel quicquid de his exinde
inesse videntur, quoquo modo auferre aut alienare, sed nec quamlibet
maliciam aut iacture molestiam ibidem quoque modo inferre,
cum prefatum perenniter, ut dictum est, monasterium firma stabilitate
decernimus sub iurisdicione et tuicione sancte nostre Ec-clesie
permanendum. Promulgantes quoque, et hoc auctoritate
beatorum apostolorum principis, coram Deo et cius terribili examine futuro,
per huius nostri apostolici privilegii atque constituti
paginam, sancimus atque decernimus, ut diversas locorum possessiones,
que a regibus, vel ducibus, vel castaldeis, et reliquis christianis
largita atque oblata sunt, aut in postmodum illuc concessa
fuerint, firma stabilitate iuri ipsius prefati monasterii existenda
|
|