In generali de novem circulis Inferni. c.96v.b
Rubrica LXVI
Descendamus admodum in Infernum, quem poete dividunt
in novem circulos. Sed, primo, noveris quod poete, inquietam
penosamque vitam significare volentes, quam in hac vita
mortali agimus, eam describunt sub similitudine ac nomine
Inferorum, dicentes quod novem sperarum celestium circulis
cinta sit, nosque tenet et impedit ne pergamus ad gloriam
eterne vite, dicente Virgilio, in li. VI:
" …. et noviens Styxn interfusa coercet" .
Require in eodem li. c. III. Nec silencio pretereundum arbitror
Virgilium ponere primos quinque circulos bonis et
malis commune esse2, quibus Minos iudex severior preesse
dicitur. Nam in primo infantes posuit, in secundo simplices
inique dampnatos dum erant in vita ista, in tercio
qui se occiderunt, censentes peiora mundi fugere. In quarto
circulo sunt amantes, in quinto bellatores, in sexto omnes
pessimi; in septimo purgantur anime, in octavo sunt
purgate anime et iste tantum.Octavus circulus dicitur Campus
Eliseus, ab " e" , quod est " extra" , et " lesio-ionis" , quasi
|
1
5
10
15
20
|