Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

647


inde sperantes >> et idem << Peccatores peccatoribus fenerantur >> .
Set contra Lc. XIX dicit dominus << Quare non dedistis pecuniam meam
ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illam? >> et similiter
habetur Mt. XXV. Item per auctoritatem inductam non videtur
probari quod usura sit peccatum mortale cum inducatur ibi inter consilia.
Dicitur enim illic << Diligite inimicos vestros, benefacite >> his qui oderunt
vos << et date mutuum >> et cetera. Pretermittere enim consilium non est
peccatum mortale, quia ut dicitur Cor. VII << Mulier non peccat si nubat >>
quamvis consilium virginitatis pretermictat. Respondeo dicendum ad primum
quod Christus loquitur ibi de usura methaphorice. Vocat enim illic
usuram superexcrescentiam spiritualium donorum, quam quidem deus requirit
a nobis, ut scilicet gratia dei non sit vacua in nobis set semper in donis
acceptis ab eo proficiamus. Proprie autem loquendo non est usura, tum quia
non est circa temporalia que usu consummuntur, set post usum crescunt
spiritualia, ut sciencia, caritas et huiusmodi; tum quia non est ex voluntario
mixto reddenda, set omnino libere, tum etiam quia non ibi mutuum,
set donum, tum etiam quia non attenditur illic lucrum prestantis, set eius
qui recipit, cum ipse bonorum nostrorum non egeat, ut dicitur in Ps.
Methaphorice enim loquendo etiam violentia et rapina commendantur in lege
nova. Iuxta illud Mt. Xl << Regnum celorum vim patitur et violenti
rapiunt illud >>. Et tamen non est illic proprie violentia, quia non est contra
voluntatem rationis, set est contra voluntatem carnis que secundum quid
et non simpliciter dicitur voluntas. Communicant enim pueri et bruta quodam
modo voluntario ut dicit philosophus in III Ethic. Nec est etiam
illic proprie rapina, tum quia celum accipitur de voluntate domini, tum quia
dominus de tali acceptione non perdit illud, set rapina quodam modo est in
quantum non est suum ex naturali condicione vel ex condigna acquisitione.
Ad secundum dicendum quod secundum superficiem littere evangelii
potest intelligi quod << date mutuum >> sit consilium. Set supposito quod detur
mutuum, preceptum est quod detur absque spe usurarii lucri. Unde quantum
ad primum ponitur inter consilia; vel potest dici quod licet in veritate
sit preceptum dare mutuum absque spe usurarii lucri, tamen ponitur inter
consilia secundum intellectum phariseorum, qui extimabant non esse universaliter
prohibitum pecuniam ad usuram dari. Sicut dominus Mt. V
super hoc preceptum, non occides quod pharisei intelligebant de homicidio
exteriori, super addit << Omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio >> .
C. XXV. Quarto est contra legem humanam et primo in generali contra
omnem, sub quo generali etiam posset comprehendi lex divina. Et primo

Torna all'inizio