Papias: Ars Grammatica

Pag 265


similiter "atque". 7 Continuatiue sunt proprie que continuationem
et consequentiam rerum significant, ut "si" cum EI Grecum
significat, ut "si stertit, dormit", "si egrotat, pallet": non enim conuertitur;
quando uero significat EAN, causalis est. 8 Similiter
"sin", "siue", "seu", tam continuatiue sunt quam causales. 9 Et he
quidem, uel continuatiue, cum dubitatione consequentiam significant.
10 Subcontinuatiue uero causam continuationis ostendunt
consequentem cum essentia rerum, ut "quoniam", "quia": "quoniam
ambulat, mouetur". 11 Adiunctiue sunt que uerbis subiunctiuis
adiunguntur, ut "si", "cum", "dum", "quatenus", ut "si uenias,
faciam", "cum prosit, facio", et "multum passus, dum conderet urbem".
12 Effectiua est, ut "mouetur, ambulat enim". 13 Hec et
approbatiua dicitur (que approbat rem) ut "equidem", "quidem".
14 Et iunguntur indicatiuo, ut "nunc patior, equidem merui".

Torna all'inizio