Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 184


mala fama diuulgata. Dixit iudex principi cocorum: Iam audiuimus
hec, tamen pauci sunt qui intelligunt illud. Sed quid
est hoc quod viditis in hoc homine? Et respondens princeps
cocorum ait aduersus Dimnam coram populo: In libris
scribitur sapientum, quoniam quicunque sinistrum oculum
minorem habet altero et continuo commouetur, et habet suum
nasum declinantem ad partem sue dextre maxille, et inter
supercilia eius est magnum spacium, et pili superciliorum
suorum crescunt curuati, et ambulat inclinato capite, et
post se respiciens continue, et eius caro quotidie eleuatur, est
vir dolosus et fraudulentus proditor; que omnia reperiuntur
in hoc seductore. Et ait ei Dimna: Res significant se inuicem;
iudicium autem Dei super eius creaturis verum est in
quo nulla est falsitas, et iustum est [in] quo nulla est prauitas.
Nos autem omnes qui sub celo sumus constituti, in
Dei voluntate existimus. Vos vero, viri sapientie et doctrine,
audistis que iste dixit; audite quoniam posset extimari
quod non esset aliquis sciens res nec habens scientiam nisi
ipse. Quod si (esset) bonum vel malum quod ab homine fit a
signis fieret que sunt in corpore suo, vere iam manifestum
esset quod nulla spes esset viri iusti colentis Deum, nec mereretur
sua iusticia et Dei timore, nec esset puniendus peccator
de peccato suo, cum bonum vel malum non esset in
potestate hominis, sed signa que in suo sunt corpore, ipsa
beneficant et malignant. Et qui facit iniquitatem et peccatum,
non posset hoc euitare et omnino esset coactus illud
facere, et faciens rectitudinem et iusticiam non posset illud
facere, nec aliquis bonum agere et vitare malum. Et ego iam
multum laborassem auferre malos mores consequentes in his

Torna all'inizio