Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 148


tamen videntur accedere ad intentionem eorum, qui hoc
modo de virtutibus sunt locuti. Nam Philosophi non
loquebantur, nisi de virtutibus acquisitis. Virtutes autem
infusas non posuerunt. Omnem ergo virtutem
quam ponebant, dicebant esse acquisitam. Sectando
ergo Philosophorum viam, dicere possumus, quod sicut
est dare diversos gradus bonorum, sic est dare diversa
virtutum genera, ita quod secundum quod aliquis
est excellentior bonus, excellentiorem etiam gradum
virtutum habet. Sicut ergo Philosophus innuit quatuor
genere bonorum, ut patet ex capitulo praecedenti,
qui ait aliquos esse perseverantes, aliquos continentes,
aliquos esse perseverantes, aliquos continentes,
aliquos temperatos, aliquos vero divinos, sic possumus
distinguere quatuor ordines virtutum, ita quod cuiulibet
generi bonorum demus suum ordinem virtutum. Dicemus
ergo quod perseverantes habent virtutes politicas:
continentes, purgatorias: temperati vero habent virtutes
purgati animi: sed divini habent virtutes exemplares.
Propter quod sicut divini meliores sunt temperatis,
temperati continentibus, continentes perseverantibus:
sic virtutes exemplares excellunt virtutes purgati
animi: virtutes vero purgati animi excellunt purgatorias:
et purgatoriae politicas. Quod autem haec genera
virtutum adaptari debeant praedictis generibus bonorum,
patet per Plotinum dicentem, quod primae virtutes,
scilicet politicae, molliunt idest ad medium reducunt.
Secundae, scilicet purgatoriae, auferunt. Tertiae,
quae sunt purgati animi, obliviscuntur. Sed in quartis,
scilicet exemplaribus, nefas est turpe aliquod nominari.
Quare bene dictum est, quod perseverantibus competunt
virtutes politicae, quia perseverantes (ut dicebatur)
opponuntur mollibus. et sufficit ad hoc quod aliquis
perseveret, quod teneat se in medio. Virtutes ergo
politicae quae molliunt, idest disponunt animum ad benefaciendum,
et reducunt ipsum ad medium, competunt

Torna all'inizio