diverse scientie et per consequens diversi habitus, oportet quod
de necessitate habeant diversa obiecta formalia. Aliud vero principium
eorum est quod nichil potest esse simul scitum vel visum
et creditum ab eodem et secundum idem. Unde vult quod ista
duo obiecta formaliter differunt, scilicet scitum et creditum.
Cum ergo scientia sit de Deo ut viso vel inspecto, ista autem sit
de Deo ut credito, non potest esse quin sit alia ratio formalis
obiecti.
Secundo idem apparere dicunt ex eorum positione. Ponunt
enim quod ens divinum cognoscibile per inspirationem est subiectum.
Si ergo hoc est idem quod ponere Deum subiectum -
quod videtur ex hoc, quia hoc dicentes non retractant id quasi
contrarium dixerint - sequitur quod Deus sit subiectum in theologia
ut est creditum vel primo cognitum ab homine viatore;
quod idem est.
Nos autem dicimus quod penitus eodem modo Deus est
obiectum absolutissime et sue scientie et beatorum et nostre.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod scientia est quidam
habitus cognitivus. Potest ergo diversificari scientia vel in quantum
habitus vel in quantum cognitivus tantum. In quantum autem
habitus, diversificatur ex diversitate obiecti; in quantum vero cognitivus,
|
|