Sicque a Deo post hanc flagitationem digni ad laborem hunc inveniebantur
et ideo, quia Dei cum voluntate fiebat, semper bono
melior subsequebatur. Haec vero non vidi neque in lectione
aliqua repperi, sed auditu didici.
V. Erat preterea in beato Frodoino abbate tanta vigilantia
et studia sanctitatis, ut neminem in haec arva abbatum vel episcoporum,
aut aliquem in studio sanctitatis degentem eius meritis
et virtute comparari audeam. Quippe cum nemo hominum
eius prudentię vel sanctitatem nullomodo pleniter possit ennarrari,
cum in finem huius opusculi sui mirum de eo quippiam et
incredibile forsitan dicturus sum.
VI. Eo igitur tempore quo fama istius viri sanctissimi per
mundi partes micans refulgebat, Dominus omnipotens per visionem
Karolo regi Francorum ostendere dignatus est, ut ad Italiam
quantocius properaret suę dicioni subiugandam. Qui protinus
convocans vicinas gentes, fecit exercitum copiosum cum manu
valida Francorum. Ad Italiam disposuit ilico cum suis propere
venire.
|
|