cum deberet attendere, quod ìpse deus vice sua contulit ei ad
superiores gradus ordinare homines, sicut ipse disponit
supernorum civium ordines. Et quia vicarius est conditoris,
non debet esse sine cotidiana sollicitudine suę prepositionis.
Nam de prelaturę suę reddenda ratione non est ambiguum
in ultima discussione. In tantam itaque sublimitatem
divinitate propitia elevatus et super omnes potestates omniaque
iura regnorum exaltatus iactet super dominum suos
cogitatus et in cunctis actionibus suis habeat, precor, nutricem
virtutum discretionem reddens ei semper gloriam et
honorem, qui eum ad similitudinem sui fecit in creaturis
humanis alterum creatorem.
|
1
5
10
|