Utrum corporali igne consumentur corpora 					  c.77r.b  
dampnatorum 
Rubrica VII // 										  c.77v.a  
Restat consequenter ostendere utrum illo igne corporeo 
consumentur corpora dampnatorum. De quo Augustinus 
in XXI de Ci. Dei, monstravit per exempla varia quod igne 
illo non consumabuntur corpora, sed sine consumpcione 
ardebunt ignibus sempiternis. Require in eodem li. c. V 
sicut animus, cuius presencia corpus vivit, potest dolorem 
pati, sed non mori. Conclusit tandem: "  Dico quod dampnatorum 
corpus semper uretur, sed numquam deficiet"  . 
Ideoque dixit beatus Thomas in IIII Contra gentiles: "  Anime 
dampnatorum fuerunt Deo voluntate et opere semper 
adverse. Ideoque ipsorum corpora pacientur a rebus passibilibus 
affliccionem, sed neutiquam corrumpentur eruntque 
ipsorum corpora tenebrosa sicut ipsorum anime aliene sunt 
a lumine divine cognicionis et gracie"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |