Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 238


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. In quibus inveniatur liberum arbitrium; 2. Utrum
liberum arbitrium semper sit liberum a coactione, ita quod cogi non possit;
3. Utrum ad omnia opera humana liberum arbitrium se extendat; 4. Utrum
liberum arbitrium augeatur, vel minuatur; 5. De definitione libertatis quae in
littera tangitur.
ARTICULUS 1
Utrum in Deo sit liberum arbitrium
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium non sit in Deo. Quia, ut in lib. De somn. et
vigil., dicit Philosophus, cuius est potentia, eius est actus, et e contrario.
Sed actus liberi arbitrii, qui est eligere, Deo non convenit, cum electio sequatur
consilium, ut in 3 Ethic. dicitur. Consilium autem inquisitio quaedam est
cum quodam rationis discursu, quod Deo non competit. Ergo videtur quod in
Deo non sit liberum arbitrium.
2. Praeterea, in his quae secundum naturam sunt determinata ad unam partem,
non est liberum arbitrium. Non enim dicimus, quod lapis libero arbitrio deorsum
tendat. Sed Deus ex naturae suae conditione semper determinate bonum
vult. Ergo videtur quod libero arbitrio careat.
3. Praeterea, videtur quod nec in aliquibus creaturis sit. Ad libertatem enim
liberi arbitrii pertinet ut aliquis sit dominus sui actus. Sed cuiuscumque agentis
actus ab aliquo priore agente causatur, ipse agens non est dominus sui actus.
Cum igitur cuiuslibet creaturae actus in causam priorem reducatur, quae est
ipse Deus, qui omnia opera nostra in nobis operatur, ut Isa. 26 dicitur, videtur
quod liberum arbitrium in creatura nulla inveniatur.
4. Praeterea, videtur quod saltem in beatis non sit. Quia electio est eorum quae
sunt ad finem. Sed veniente fine cessant ea quae sunt ad finem. Cum ergo beati
fini ultimo coniuncti sint, videtur quod ad eos non pertinet electio, et per consequens
nec liberum arbitrium.
5. Item videtur quod nec in viatoribus sit. Quia electio eorum quae sunt ad
finem, ex ratione finis trahitur. Sed sicut in 3 Ethic. Philosophus dicit, qualis
unusquisque est, talis etiam finis videtur ei: qualitas autem alicuius est determinata
ex natura. Ergo videtur quod electio eorum quae sunt ad finem, determinetur
alicui ex natura sua. Ergo videtur quod liberum arbitrium non habeant
homines ad eligendum ea quae ad ipsos pertinent.

Torna all'inizio