etiam omnes Romanos imperatores ab eadem propagine descendere, qua cunctos Italie
reges diximus descendisse. Quibus hic ordine dispositis, eorum annos et nomina atque
tempora cum paucissima gestorum suorum serie monstrabimus.
De origine et gestis et temporibus omnium imperatorum Romanorum.
Gaius Lucius Cesar. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Heraclius imperat annis 36. Per eum facta est exaltatio sancte crucis, sicut liber iste
plenius ostendit. Notae, quia post Mauritium imperatorem vel post Leonem Grecorum
imperatorem incipiunt tempora et gesta Pipini et filii eius Karoli Magni, que supra posuimus
in tractatu regum Francorum ab ipso Karolo usque ad Fridericum imperatorerem.
De regibus Gothorum.
Gothorum reges fuerunt Theodoricus, Alaricus, Teobaldus et Guitigous et Vigilogus
et Sigismundus, qui fuit cum mundis (?) Gothis bonus christianus, et ipse convertit tunc
Iudeos. Ipsi etiam reges quandoque non habuerunt. Erant enim gentes instabiles, feroces,
Arrii heresim imitantes, non unius vel quorundam regnorum vere coloni, set semper
de regione in regionem vagantes, omnia rapientes, legem Christi pervertentes et Arrium
imitantes. Unde etiam aliquando Romam totamque Italiam ceperunt. Greciam, Macedoniam
et Affricam tunc christianam optinuerunt, quibus etiam Guandali socii et consortes
nequicie exstiterunt. Guandali dicuntur Sclavi in Latino, in lingua vero Theotonica vocantur
Guinidi. Gothi autem secundum quosdam dicuntur populi illi quos vulgo dicimus Guascones,
aput quos etiam habentur leges Gothorum.
Ungarorum regna duo esse legimus, unum antiquum aput Meotidas paludes in finibus
Asie et Europe, et alterum quasi novum a primo regno in Pannonia derivatur, quam Pannoniam
nonnulli novam Ungariam vocant. Ungari etiam Huni sunt appellati. Sub quorum
viribus Atili et Tolila quondam regnantes multa regna in Italia et in Galliis desolaverunt.
Anglorum reges aliquando Britones, aliquando Saxones, aliquando Romani fuisse
leguntur, quorum gentes licet virtute, pulcritudine et sapientia clareant, propter varietates
eorum regum et temporum gesta eorum principalia non tenemus, quamvis a diebus Merlini
prophete Anglorum multa de ipsis scripta in Anglia reperiantur.
Introductio 11. de universis Romanis pontificibus a tempore Christi
usque ad Lucium III. papam nostri temporis.
Cristus in hoc mundo. . . . . . . . . . . . . . . Lucius sedet nunc. Sedet etiam Fredericus
imperator anno sue exaltationis 35. et cum eo filius eius rex Henricus sextus.
Circa finem particule 11., ubi descripta sunt testimonia prophetarum, consequenter
invenies uniuscuiusque prophete nomen et originem et vitam et mortem et loca sepulture
eius scripta per ordinem.
Similiter etiam invenies de omnibus patribus veteris et novi testamenti singillatim
positum per propria capitula uniuscuiusque originem et vitam et mortem et loca sepulture.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|