presentiarum scientes tedet lectionis huiusce, non invideant  
saltem posteris ac scire fortasse volentibus, presertim  
cum solis illis ista providerim. Nisi enim prisca veterum  
gesta stilus commendaret utcumque, nulla prorsus preteritorum  
vobis superesset memoria. Recondatur ergo interim  
sub modio nostrum hoc qualecumque negotium tempore  
proferendum suo. Cuius privatum ac singulare volumen sue  
limina civitatis rogo nullatenus excedat; quod si videtur hoc  
parum, extendatur ad arcum usque Romanum. Legitimus  
narrationis ordo a superioribus ad inferiora descendit. Set quia  
ex preteritis pendent presentia, ab illis ad ea, que sunt in manibus  
gestorum decurrat oratio; ita tamen, ut relicta vetustate ex  
recenti memoria summatur exordium. 
  |  
  |