XII 
De duodecima parte 
Quae est de habituatione 
Haec pars est de habituatione huius Artis. Et ipsa diuiditur in 
tres partes. Quarum prima est de tredecim partibus, in quas haec 
Ars diuiditur. Et illas artista huius Artis debet habituare, ut ipse 
sciat applicare quaestionem ad illum locum seu loca, quaestioni 
dispositum seu disposita secundum proportionem materiae quaestionis. 
Secunda 
pars est, quod habituet modum et processum textus 
huius Artis, tenendo modum textus ad probandum et soluendum 
quaestiones peregrinas illo modo, per quem sunt explicatae in 
textu: sicut unum exemplum, per quod aliud est declaratum et 
exemplificatum.  
Tertia pars est, quod ipse habeat modum multiplicandi quaestiones 
et solutiones ad unam et eandem conclusionem, ut per 
tertiam et quartam figuram et tabulam significatum est. Et haec 
de habituatione sufficiant causa breuitatis. 
XIII 
De tertia decima parte 
Quae est de modo docendi hanc Artem 
Pars ista diuiditur in quattuor partes. Prima est, ut artista bene 
sciat alphabetum cordetenus et figuras, definitiones et regulas 
atque assituationem tabulae. 
Secunda pars et, ut ipse declaret bene textum scholaribus 
rationabiliter, et non liget se cum auctoritatibus aliorum. Et quod 
scholares praelegant textum; et si dubitauerint in aliquo, petant ab 
artista siue a magistro illud. 
Tertia pars est, quod magister siue artista faciat quaestiones 
coram scholaribus; et soluat eas rationabiliter secundum Artis
  |  
  |