Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 514


peccantis, decimum subiecto delinquentis. Primo enim ipsa
natura humana clamat pro clementia delinquentis. nam
cum natura humana de se sit debilis, et mutabilis, et prona
ad malum, si contingat aliquem delinquere, infirmitas
naturae supplicat pro venia: ideo dicitur I. Rhetor. quod
epiikis est indulgere humanis: dicitur enim esse epiikiis
qui est supra iustum sive supra iustitiam. Philosophus igitur
parcentem humanis appellat supra iustum, quia clementia
est extolenda supra veritatem, et supra iustitiam.
Secundum quod inclinare debet iudicem ad clementiam,
est ipse legislator. nam forte ipse rex, vel ipse princeps
cuius est leges ferre si consideraret conditiones peccantis,
indulgeret eis: quare si iudex hoc potest opinari quod legislator
dispensaret in legibus et parceret reo, magis debeat
agere cum eo misericorditer quam crudeliter. Ideo
dicitur I. Rheto. quod iudicans potius debet respicere ad
legislatorem, quam ad leges. Tertium inclinans ad pietatem
est pius intellectus legum. leges enim ad terrendum
delinquentes quandam ampliorem severitatem continent:
quare si legum verba ut terreant peccantes sunt amplioris
severitatis contentiva, decet ut per pium intellectum
moderetur supplicii magnitudo. hoc est ergo quod dicitur
I. Rhetor. quod iudicans non debet respicere ad verba
legum, sed ad intellectum legis. Quartum est intentio operantis.
nam licet de quo incusatur aliquis sit de genere
malorum, ipse forte non habuit adeo pravam, ut opus
ostendit: et qia dubia iudicanda sunt in meliorem partem,
si aliquo modo potest percipere iudex peccantem non
peccasse ex electione, sed ex ignorantia, vel ex infortunio,
debet ad clementiam declinare. ideo dicitur I. Rhet. quod
iudicans debet aspicere non ad actionem, sed ad electionem.
Quintum inducens ad misericordia, est multitudo
bonorum operum. nam sorte ille qui nunc deliquit multa

Torna all'inizio