Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 175

Liber II


in scribendo rationem habet diversaque praeceptione continetur, consulto a nobis in hunc locum, ut separatim tractaretur, dilata est. Constat igitur haec quidem tota ratio suasione et dissuasione, sed habet differentias plurimas. Plurimum enim refert, sponte an requisiti, in re certa an incerta; item, integra an inchoata, consilium demus. Multa etiam sunt personarum discrimina. Neque enim eodem modo superiori, atque aequali aut inferiori consilium damus. Atque hae differentiae quum inter se miscentur commotanturque, innumerabiles pene varietates ex sese pariunt. Possumus enim ad superiorem tum sponte, tum requisiti, de rebus nunc certis, nunc incertis vel integris vel inchoatis scribere. Iisdem apud aequalem atque inferiorem differentiis uti possumus. Quas quidem omnes persequi et infinitum et supervacuum esset. Nos quae omnibus maxime communia praecepta iudicabimus, ea potissimum persequemur: caetera scribentium ingeniis invenienda relinquemus. In omni igitur dando consilio, sive id sponte sive requisiti faciamus, primum videndum est, ne aut nos temere alienis rebus ingerere aut nostrae prudentiae plus arrogare, quam aequum sit aut aliorum consilia contemnere et nobis tantum credi velle videamur. Quod quidem facile assequemur, si aliorum prudentiam, iudicium, consilium in principio collaudabimus, nostra omnia extenuabimus.

Torna all'inizio