Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 443


Quod principalis intentio legislatoris debet
esse circa repressionem concupiscentiarum,
et non circa aequalitatem possessionum,
ut Phaleas ordinavit.
Cap. XVIII.

reges et principes, et universaliter eos quorum est
leges ferre, decet aliquas leges statuere circa circa possesiones
civium, nam et Solon, qui circa ferendas leges dicebatur
peritus et doctus, multas statuit possesiones civium.
Sic etiam apud Locros, ut recitat Philosophus 2. Politic.
rex erat, quod ad hoc ut antiquae sortes servarentur
illesae, nulli licebat possessiones vendere, nisi posset sufficienter
ei ostendre aliquod magnum infortunium accidisse.
Sunt enim multa determinanda in legibus circa
possessiones, sed non expedit hoc lege statui circa ipsas, ut
cives possessiones aequatas habeant; nec intentio legislatoris
principaliter esse debet circa possessiones, sed principalius
debet intendere reprehensionem concupiscentiarum,
eo quod radix malitiarum non sunt possessiones exteriores,
sed concupiscentia: radix enim omnium malorum
est cupiditas. Si ergo morbus magis curari debet in radice
et in causa quam alibi, magis debent intendere rectores
civium circa reprimendas concipiscentias quam circa
alia, ut plane probat Philosophus 2. Polit. Sed de hoc inferius
diffusius dicemus. Meminimus tamen, nos edidisse
quendam tractatum. De differentia Ethicae Rhetoricae et
Politicae, ubi dicta superficialiter considerata contradicere
videntur his quae nunc diximus Sed illa controversia
infra tolletur. Ad praesens autem scire sufficiat, principalem
intentionem legislatoris non debere esse circa possessiones
exteriores mensurandas. quod triplici via venari
possumus. Prima sumitur ex parte bonorum, quos homines

Torna all'inizio