eum de hoc negotio sollicitabant, et quia contra Ordinem fratrum
Predicatorum conceperat odium, ut audivi, et fratres Minores
postea sperabat absolvere, contra ambos Ordines dedit
litteras, ut saltem diebus sollemnibus a mane usque post tertiam
ecclesiarum ianuas minime aperirent, ne sacerdotes parochiales
et matrices ecclesie oblationibus fraudarentur. Et statim percussit
eum Deus, et subito infirmari cepit infirmitate de qua mortuus est.
Et verificatum apparuit verbum Domini quod dicit, Za. II:
Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.
Cum autem frater Iohannes de Parma, generalis minister,
misisset ad eum fratrem Hugonem Çapoldum de Placentia, qui
erat bonus fisicus et lector in theologia in Ordine fratrum Minorum
et morabatur cum nepote pape domino Octobono, qui fuit postea
et ipse papa Adrianus V, ut rogaret papam quod amore Dei et
beati Francisci et etiam pro honore et bono suo totiusque populi
Christiani salute litteras illas destrueret, non exaudivit eum, quia
volebat eum Deus occidere, sicut et fecit. Et ita erat gravatus
papa Innocentius quartus, quod nichil aliud sciebat dicere nisi
unum versum Ps., videlicet istum: A fortitudine manus tue ego
defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem.
Istam ultimam clausulam tamdiu dixit, quousque expiravit et
spiritum emisit; et remansit super paleas nudus et derelictus ab
omnibus, sicut mos est Romanorum pontificum, quando ultimum
diem claudunt. Et erant ibi duo fratres Minores Theotonici, qui
dixerunt pape: «Certe, domine papa, nos stetimus in terra ista
multis mensibus volentes vobis loqui et vobiscum nostra negotia
ordinare, sed hostiarii vestri nos non permittebant intrare, ut
faciem vestram videre possemus. Modo non curant de custodia
vestra, quia amplius a vobis nichil habere expectant. Verumtamen
nos lavabimus corpus vestrum, quia Scriptura dicit, Eccli. VII:
Et mortuo non prohibeas gratiam».
|
|