est, nomine pene me, et meos heredes tibi Roffredi abbati, 
vel ad tuis successoribus componere promittimus de argento monitato 
solidos centum. Quam, et per rogum de Benedicto, scripsi 
ego Stagnus clericus videlicet scabinus et notarius. In anno ab 
incarnacione domini nostri Iesu Christi, anni sunt nongentesimo 
[.....] nono, et die [.....] mensis augusti, per indiccione secunda. 
[.....] Capua, menses et indiccione suprascripta feliciter. Signum 
manum suprascripti Benedicti, qui anc precaria[m] scribere rogavit. 
Signum manum Gumberti, rogatus a suprascripto Benedicto. 
Ego qui supra Stagnus, clericus et notarius, complevi et finivi. 
POST multos ergo labores, venerabilis abbas Roffridus sue sortis 
mercedem accipiens, obiit III.o idus augusti, anno Dominice 
incarnacionis .D.CCCC.XC.VIII. Sic litteris est mandatum. Christus 
eum habeat commendatum.  
IOHANNES <quartus>, abbas Sancti Vincencii, 
X sedit annos .VIIII. iste basilicam mirificam, 
quam venerandus pater Iosue construxerat, et 
a Sarracenis quidem incensa, non tamen funditus 
fuerat eversa, magno labore restauravit, 
fratres ibi quamplurimos congregavit. etenim 
usque ad illud tempus, apud ecclesiam Domini 
Salvatoris consistebant, ubi satis ardue, prout
  |  
  |