ligneum castellum, quem Cremonenses hedificaverant, sua 
castra composuit. Tunc etenim Cremenses undique sic obsessi 
fuerant, quod nullus eorum extra castrum ultra sagittatam 
unam ire nec aliquis extraneus, nisi per medios hostes, intus 
introire poterat. 
Ipsi tamen Cremenses cum Mediolanensibus, qui intus 
fuerant, sepe foris ad prelium exeuntes, maximum certamen 
quandoque cum Teutonicis quandoque etiam cum Cremonensibus 
et Papiensibus, qui ibi fuerant, committebant. Inter 
cetera namque certamina, que ibi commisere, unum quidem 
maximum eisque perniciosum cum Teutonicis commiscuerunt. 
Quadam enim die summo mane, antequam homines de exercitu 
surgerent, Cremenses una cum Mediolanensibus, qui intus 
fuerant, cum igne accenso foras per portam de Umbriano 
armati prosiluerunt et ad manganum imperatoris, qui ante 
hospicium ducis Conradi fratris imperatoris, qui et falizusgravus 
de Reno dicitur, fuerat, ut eum comburerent, venerunt. 
Hii vero, qui eum prospiciebant, eos eum igne accenso armatos 
venire videntes, obviam, ut ipsum manganum ab igne defenderent, 
valde vociferantes exierunt. Qui quamvis resistere non 
valentes, quin ipsi Cremenses iam dicto mangano ignem supponerent,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |