Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 490


eo enim ipso quod aliquis bonis et virtuosis se opponeret,
deficeret esse bonus et virtuosus. Decet ergo regiam
maiestatem summo studio cavere tyrannidem, ne praedictis
periculis exponatur.
Quae sunt quae salvant dominium regium, et
quot oporteat regem facere ut se in
suo principatu conservet.
Cap. XV.

Tangit autem Philosophus 5. Polit. decem quae politiam
salvant, et quae oportet facere regem ad hoc ut se in
suo principatu praeservet. Primo est, non permittere in
suo regno transgressiones modicas. nam multae modicae
transgressiones (ut ait Philos.) aequantur uni magnae, sicut
multae parvae expensae aequivalent uni magno sumptui:
parvae enim transgressiones si multae sint, disponunt ad
transgressiones magnas. Nam qui minima negligit, palulatim
defluit in maiora. principiis ergo est obstandum, et inhibendae
sunt obliquitates, etiam modicae. Secundum praeservans
politiam et regnum regium, est bene uti iis qui
sunt in regno, introducendo eos ad alioquos principatus,
honorando eos, et non iniuriando eis. Nam ut innuit Philosophus
in Poli. bene uti civibus non solum praeservat
politiam rectam, sed etiam principatus ex hoc durabilior
redditur, dato quod in ipso sit aliquid obliquitatis ad
mixtum. Tertium est, incutere timorem iis qui sunt in
politia: nam corruptiones longe secundum rem, prope
autem secundum timorem politiam salvant: cives enim
magis sunt subiecti principi et plus ei obediunt, si ex timoribus
corruptionem timeant. Guerra enim exterius
tollit seditiones intrinsecas, et reddit cives magis unanimes
et concordes. Exemplum huius habemus in Romanis,

Torna all'inizio