cursu, et contra Troilum irruens Troilum ab equo deicere fuit
nisus. Sed Troilus cum eadem lancea qua uulnerauerat Dyomedem,
cum nondum sensisset uicium fraccionis, Menelaum percutit sic
quod ipsum deiecit ab equo et letaliter uulnerauit, quem sui a pedibus
equorum uiolenter abstractum in scuto ad sua tentoria detulerunt.
/*
Agamenon igitur uidens suos in bello quasi deficere, coactis multis
aliis, ipse cum suis irruit in Troyanos. Ipsos uiriliter grauant
et multos interfecerunt ex eis. Sed Troilus in Agamenonem
irruit, ipsum ab equo prosternit, non sine uulnere, licet non letaliter
uulneratum. Agamenon autem suorum adiutorio equm ascendit, et
maiorum suorum timendo iacturam eo die, bello finito, a rege Priamo
sex mensium inducias per nuncios suos exposcit. Sed rege Priamo
habito consilio super eo, rex ipse inducias indulsit, cum multis de
suis fidelibus non fuisset acceptum tam longas debuisse inducias indulgere.
/*
Interim Bryseida contra uoluntatem patris sui uidere Dyomedem
in lecto iacentem ex uulnere sibi facto frequenter accedit, quod,
licet sciuisset ipsum a Troilo dudum dilecto suo sic grauiter uulneratum,
multa tamen in sua mente reuoluit. que dum diligenter
attendit de se iungenda cum Troilo nullam sibi superesse fiduciam,
totum suum animum, tamquam uaria et mutabilis, sicut est proprium
mulierum, in Dyomedis declinat et conuertit amorem, proponens
in corde suo amplioribus expectacionibus nolle Dyomedem
abstrahere, sed quam primum conualescenciam fuerit adeptus, absolute
facere uelle suum, cum in eius amore tota deferueat et flagranti
desiderio penitus incalescat.
Rex uero Agamenon infra tempus induciarum ipsarum se contulit
ad Achillem in ducis Nestoris comitiua, quem Achilles uultu
iocundo recepit. Tunc Agamenon ipsum alloquitur ut ad bellum
amodo ueniat et Grecos suos perire amplius non permittat. Satis
erga Achillem tunc institit Agamenon, sed Achilles indurato
corde noluit aliqua prece moueri. Verum pro eo quod Achilles
Agamenonem sinceriter diligebat, omnes Myrmidones suos absque
se in bello habere concessit, de quo Agamenon et Nestor
multas sibi assurgunt ad grates. Demum Agamenon et Nestor,
|
|