monasterii iudicium aut placitum tenere, nisi abba prefati cenovii, aut 
suus missus, ante cuius conspectum omnes sui residentes, sicut 
ante nostram presenciam, legem faciant et recipiant; neque placiaticum, 
portaticum, pontanicum, casaticum vel quodlibet pensum 
quisquam homo aut puplice rei exactor tollere, aut exigere presumat; 
set disponimus, ut abbates, et prepositi eiusdem loci iuxta 
priscam consuetudinem ad communem utilitatem fratrum sua disponant 
providencia, absque alicuius contradiccione. Si qui igitur 
huius nostri precepti institucionem, et confirmacionem seu munburdi 
tuicionem aliquando infringere temptaverit, sciat se compositurum 
auri optimi libras dua milia, medietatem Camere nostre, 
et medietatem parti predicti monasterii. Quod ut verius credatur, 
diligenciusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes 
anulo nostro insigniri iussimus). (Signum gloriosissimi Ottonis 
imperatoris [M] augusti. Arnolfus presbiter, ad vicem Vuidonis 
episcopi et archicancellarii, recognovi et subscripsi. Data .XI.mo 
kalendas septembris, anno Dominice incarnacionis .DCCCCLXIII., 
imperii vero domni Ottonis piissimi imperatoris, indiccione .V. 
Actum) Capua (civitate, in Christi nomine feliciter, amen). 
IN nomine domini Dei eterni. Otto, divina favente clemencia, 
imperator augustus. Si fervore caritatis accensi de statu, ac restauracione 
ecclesiarum Dei diligenti cura et indagacione tractamus,
  |  
  |