Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 156


donavit, et illud «Oculi Domini super iustos» id est gratie sue
beneplacitum est super iustos ut eos faciat iustos, et illud «De celo respexit
Dominus super omnes filios hominum» id est gratie sue beneplacito
naturam omnium hominum assumpsit. Vel oculi bonitatis Dei sunt prelati
ecclesie, de quibus in Canticis canitur in decore et pulcritudine
sponse; inquit: «Oculi tui columbarum»; nam simplicitate malitie
ac bonitatis, quantum fas est, perfectionibus gaudent. Sive oculi bonitatis
Dei IIIIor sunt sancte Scripture lumina, quibus bonitas Dei tamquam
quibusdam oculis in humanis cordibus videt, scilicet historicus, allegoricus,
moralis et anagogicus intellectus. Dicit ergo sanctus Dionisius
quod theologi laudant oculos bonitatis Dei, quia eam laudabilem, et
misericordia et gratie beneplacito et simplicitate magistrorum atque
sensibus Scripturarum, ostendunt.
Est et alia oculorum bonitatis Dei divulgata satis acceptio, quia bonitas
Dei VII oculos habet, qui sunt VII spiritus missi in omnem terram,
qui oculi apud Zachariam leguntur esse in lapide uno angulari
Ihesu Christo domino nostro. Sed et hoc, quod ait David, quia
«Oculi Domini super facientes mala» manifeste vindicte apertio designatur,
«ut perdat, inquit, de terra memoriam eorum». His igitur
modis omnibus bonitatis Dei oculos laudamus.
Et aures. Aures Dei bonitatis sunt auditio et exauditio Dei vel effectus
exauditionis divine clementie. Bonitatis igitur Dei aures theosophi
laudant, quia non spernit Dei bonitas preces pauperum, sed aures
exauditionis eius ad preces iustorum et etiam antequam clamaverint
dicit eis «Ecce adsum». Quare Dei bonitatis aures iure ipsa exauditio
presentialitatis intelligi potest vel presentialitas exauditionis, unde David:
«Iuxta est Dominus his qui tribulati sunt corde».
Et crines nexos. Crines bonitatis Dei sunt duo precepta caritatis.
Que dicuntur crines, quia caritate et crine caritatis coniunctus est <Deus>
homini et Dei bonitas humane nature associata. Dei enim bonitas hominem
quasi crinibus texit, dum ei sue nature participium caritate mediante
donavit. Duo igitur caritatis precepta, Dei bonitatis duo sunt crines.
Et connexi censentur, quia nec Deus sine proximo nec sine Deo proximus
diligitur. Sed non improbe etiam fides spes et caritas, vel etiam IIIIor
cardinales virtutes Dei bonitatis crines dicuntur, quia per has Deus homini

Torna all'inizio